monumenta.ch > Plinius > sectio 151

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 151
{LXII} arbores autem necat candida omnemque sucum auferendo tanta crassitudine augetur, ut ipsa arbor fiat. signa eius folia maxima atque latissima, mammae rigentes, quae sunt ceteris inflexae, racemi stantes ac subrecti. et quamquam omnium hederarum generi radicosa bracchia, huic tamen maxime ramosa ac robusta, ab ea nigrae.